- NAUMACHIA
- NAUMACHIASuetonio in Claud. c. 2. et in Neron. c. 27. et P. Victor. vox Graeca, non solum certamen navale significat, sed etiam locum in quo illud certamen fiebat, populô inspectante. Qui locus instar lacus erat in medio theatri, vel in campo aliquo circumsepto: in quem ducebatur aliundeaqua, ut naves ex adverso locatae pugnam inirent, sive ad exercitium, sive ad populi oblectamentum. Et quidem una erat ex Circentium ludorum formis, quae a Romanis vel in Circo, velk aliquo Terrae sinu prope tiberim facto humanâ manu, et exercitationi tali destinato, repraesentabatur. Ad populum oblectandum praecipue insti???uta, quales illae inprimis, quas ab impuriflimo Heliogabalo, in Euripis vino plenis interdum exhibitas tradidit Lamprid. c. 23. Inserviebant etiam eum in finem, ut in ipsis ad navalium pugnarum disciplinam acquirendam milites exercerentur. Quod ex Polybio Hist. l. 1. videtur colligi posse, ubi refert, Romanos, bellô Punicô Carthaginensibus mari bellum indicturos, milites in navali disciplina exercuisse. Quemadmodum et Augustum, dum contra Pompeium pugnaturus erat, in portu Iulio, apud Baias a se efsecto, milites in navali exercitatione totâ una hieme detinuisse, docet Sueton. in Aug. c. 16. Huius itaque studii gratiâ, Naumachias instituisse videntur, et non modo pontem Naumachiarium eâ ratione nuncupatum, quem concrematum ex larice in Rhoetia coesa Tiberium refecisse, scribit Plin. l. 16. c. 39. habuisse, verum etiam locum peculiarem, cuius vestigia adhuc durant, quemque tempore Naumachioe tanta aquâ replebant, ut mare intra urbem receptum videretur: Sicut Martialis, Naumachiam a Domitiano Imperatore editam describens, venuste demonstrat, l. de Spectac. Epigr. 24.Si quis ades longis serus spectator ab oris,Cui lux prima sacri muneris ipsa fuit:Ne te decipiat ratibus navalis Enyo,Et par unda fretis: hîc modo terra fuit.Non credis? Spectes, dum laxent oequora Martem:Parva mora est; dices, hic modo pontus erat.Simulacrum aliquod Naumachioe, iam ab Aenea Troiano, in Anchisae funere, exhibitae, an ex vero, an ad veri imitationem, habes apud Virgilium Aen. l. 5. Vide Hieron. Mercurialem de Arte Gymn. l. 3. c. 13. ubi quoque exercitationis huius, ex antiquis lapidum ac nummorum Onuphrii Panvinii monumentis, graphicam delineationem erudito Lectori exhibet, Iac. item Sponium itiner. Part. 1. p. 179. ubi de Naumachia Deliaca, et supra aliquid voce Munerarii. In Bibliothecis multis Basilii Patricii et παρακοιμωμένου seu Praefecti Cubiculo Imperatoris, Naumachica reperiri, docet Gerh. Ioh. Vossius de Scientiis Mathemat. c. 48. §. 26.Ex multis autemquae in urbe Roma fuêre, hae memoratiores fuisse feruntur:Augustiin campo Martio, iuxta Tiberim, teste Suetoniô, loc. cit. ubi hortuli aliquot erant, qui locus etiamnumk l'Hortalio nominatur.Neronisin Vaticano, eo aqua maris ducta.Domitianiquae in eodem loco fuisse putatur, ubi fuit Naumachia Augusti Caesaris, apud hortum suum in tiberis ripa, auctore côdem Suetoniô.Altera Augusti, in campo Martio.Fuit et in Circo maximo ab eodem Imperatore exstructa.Claudii Imperatoris apud Portum Romanum quae adhuc visitur, aqua eô ex mari perducta.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.